- BOVEM
- I.BOVEMet Loenem, foris in fronte aedium sacrarum depingendi consuetudo, memoratur Durando Ration. l. 1. c. 3. num. 5.II.BOVEMvel Vitulum, in duas partes dissecandi ritus, in percutiendis Foederibus olim adhibitus, indigitatur Ieremiae c. 34. v. 18. 19. Tradam homines istos, qui transgressi sunt foedus meum --- quod coram me pepigerant, cum transiverunt inter dimidias partes eius vituli, quem in duo dissecuerant. Nempe Principes Iudae et Principes Ierusalem, Eunuchos et Sacerdotes, totumque populum huius terrae, qui inter dimidias vituli partes transiverunt. Cuius vestigia iam occurrunt Gen. c. 15. v. 9. et 10. ubi iubetur Abraham vitulam triennem, capram triennem et arietem triennem per medium dissecare, et partes singulas singulis ex adverso opponere. Et v. 17. lampas ignis inter segmenta illa transiit, i. e. Deus O. M. per typum illum significatus, qui cum Abrahamo pepitit foedus, ut habetur v. seq. Idem fecisse cane dissectô Boeotos et Macedonas, dicemus infra; sedlustralis hic ritus fuit, non foederalis, si ita loqui licet. Graeci vero antiquissimi, iam Troianis temporibus, simili ritu foedera confirmârunt, ut de Agamemnone et Achille, l. 2. deque Legatis Graecorum et Antenore Troiano l. 5. narrat Dictys Cretenfis. Sed hostia illa pro bove seu vitulo purus fuit. Suidas simile quid de Molossis refert, quos, inter iurandum bovem in frustula discindentes foedera ferire consuevisse, refert, Οι Μολοτταὶ εν τοῖς ὁρκωμοσίαις κατακόπτοντες εἰς μιχρὰ τὰς βοῦς τὰς συνθήκας ἐποιοῦντο. Quo pertinere videri possit, quod in Toxari memorat Lucianus, apud Scythas, si quis ab alio potentiore laesus est, eum, Bovis immolati tergori insidentem, carnes frustulatim concisas et igne tostas praetereuntibus offerre. Ex quibus quotquot comedunt, et bovis tergus dextrô pede calcant, se illi pro viribus adfuturos pollicentur, qua de re vi. de quoque in fra in voce Melotae. Sed et aliqua ex parte simlie est, quod legitur 1. Sam. c. 11. v. 7. Saulem, auditô incolarum Iabes-Galaad periculô, Spititu Dei correptum, par boum membratim lacerâsse et eorum particulas quaquaversum ad Israelitas misisse, minis additis, fore ut sic fieret illorum bobus, qui se sequi abnuissent. Quae boum discerpta membra eos tum non minus affecerunt, quam olim affecerant duodecim pellicis partes, quas Levita miserat per omnes Isrälis tribus, Iudic. c. 19. v. 29. etc. Vide Sam. Bochart. prior. l. 2. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.